NOVELLAE

NOVELLAE
NOVELLAE
sic dictae Cedreno in Iustiniano, quod nova eis atque a Veterib. dissidentia iura constituta sint. Sed id e. g. 91. et 92. non competit. Melius itaque Cuiacio sic appellatae sunt, quod novissime sint promulgatae ab Imperatoribus, post Codicum Iustinianaeum repetitae praelectionis, unde Graecis Νεαραὶ μετὰ τῶ Κοδικῶν. Ita olim nuncupabantur Constitutiones quaedam Theodosii, Valentiniani, Leonis, Marciani, Maioriani, Severi, l. quoniam Nov. Cod. de inoff. Testam. Quia scil. promulgatae erant, post Codicem Theodosianum. Etiam sic dicebantur Iustiniani Constitutiones quaedam, quae scil. promulgatae erant, post primam editionem Codicis, l. 1. §. sed cum Novell. de emend. C. Iust. Ex his vero, quae nunc sunt in Codicem relatae, Novellae esse desierunt. Ita enim proprie appellantur, quae in ipso volumine Constitutionum Principalium non continentur, ex emergentibus postea causis factae, quae extra Corpus Constitutionum vagantur. Atque ita quoque, post libros Βασιλικῶν, Constitutiones Leonis Nicephori, Michaelis Alexii, et aliorum quorundam Imperator. dictae sunt. Et hae quidem Novellae, vulgo plerisque libris unô volumine continentur, additis etiam quibusdam formis Praefectorum Praetorio, quae dicuntur Ἐπαρχικὰ Formas enim Praefectorum huiusmodi vim habuisse legis, patet ex l. 2. C. de Offic. Praef. apertiss. C. de Iudic. 1. penult. C. de fideiuss. Editas illas esse confusaneas, omnes consentiunt: eas igitur Methodice et in artem hac viâ redigi posse putat Pardulfus Prateius. Primum omne Ius in publicum et privatum distribui debet: ad Publicum pertinent Sacra, Sacerdotes Magistratus. In primo genere collocanda erit Constitut. 140. περὶ Ἑβραίων, i. e. de Hebraeis, de interpretatione librorum Sacrotum, cui subicietur, Nov. 131. c. 1. de Canonibus Ecclesiasticis. Subsequentur Episcopi, et Clericorum Ordines reliqui, Nov. 131. et 56. et 6. 133. et 2. 175. Subnectendae sunt Orationis domus et Templa, Nov. 58. quibus adicias res Ecclesiasticas, Nov. 7. 120, et 46. Earum privilegia, Nov. 135. §: πρὸς τούτους et Nov. 131. Sacra Sacerdotesque sequuntur Magistratus, Ordines, eorum Officia, Nov. 195. 80. 35. 11. et 13. post hos Iudices, Nov. 82. Praesides Nov. 8. Mandata 17. et Civitatum Defensores, Nov. 15. Magistratus exsequuntur crimina: ideoque ponatur hîc Nov. 79. puniunt Haereticos, Nov. 42. Ad milites et eorum transitum perveniendum, ideoque ad Nov. 116. Hi arma tractant, et proin Nov. 85 subicienda est. Subsequantur Decuriones, Nov. 101. et 70. Tabelliones quoque sunt personae publicae, proinde hîc ponatur Nov. 44. Hi scribunt Testamenta, idcirco huc referatur Nov. 1. sub princ. Quantum liberis testamento relinqui debeat, constituit Nov. 8. Testamenta inter liberos, Nov. 107. Hi instituendi, non preatereundi, sed, nec Parentes, Nov. 115. Tutores Testamentarii Nov. 117. Fidei commissa, Nov. 108. et 159. ius deliberandi, 158. post testatos collocavit Praetor intestatos, sic Imp. Nov. 118. 84. 127. et 68. Hactenus de Iura publico, sequitur Privatum. Porro omne Ius, quo utimur, vel ad personas, vel ad res, vel ad actiones pertinet. Personas quod attinet, a Nuptiis incipiemus, Nov. 21. Nefariae, incestae, damnataeque nuptiae, Nov. 12. et 154. de ea, quae raptori nubit, Nov. 150. Nuptiarum comes, dos: de hac Nov. 90. cui adicias 2. §. fin. et 100. 91. 119. et 39. Ex nuptiis Liberi, de quibus Nov. 89. et 74. Nati ex libero et adscriptitio,
Nov. 54. explicatur Nov. 156. Infantes abiecti Nov. 153. Liberis dantur Tutores, et sic Tutelae, Nov. 94. 72. et 155. Clarigatio Nov. 52. Perveniamus ad Res, ideoque ad Contractus, Obligationes et Actiones, Nov. 52. 98. 88. 136. et 119. Solutiones Nov. 4. Actiones in iudicio proponendae, §. 1. Instit. de Act. de hoc Noc. 96. Qui prius conveniatur, Reus an Fideiussor, Nov. 4. Per Procuratores agi posse, Nov. 71. INitio litis iurandum, Nov. 124. Quid si Actor absit, Nov. 53. atque ibi quî explicentur Iudicia? Monachi apud quos conveniendi? Nov. 79. Iudex competens Praeses, Nov. 69. de Praeside superbo et negligente Nov. 89. Litigiosa res, Nov. 112. Testes, Nov. 90. Sententia Nov. 82. Appellatio, Nov. 82. 22. et 115. Exsecutio Nov. 134. Haec Pardulfus Prateius apud Calvinum Lexic. Iurid. Coeterum Novellarum nomen novum non est, cum ipse etiam Imperator in 3. Constitut. quae Praefationis locô repetitae Codicis praelectioni praemittitur, hôc nomine in futurum id operis confirmet. Et Azo testatur, ex Novellis in collationes collectas constitutiones, quaehodie in Scholis ac Foro circumferuntur: Etiam ante quadringentos annos Novellae in usu sunt habitae, si non omnes, attamen pleraeque, quae hodie non exstant, etc. Hinc Anton. Augustin. Nomen, inquit, hoc, vetustissimum est et a pluribus Imperatoribus post Theodosianum Codicem editum et usurpatum, et quô Iustinianus ipse utitur frequentius in his eisdem Legibus appellandis. Accursius autem cum appellat Novellas, Iulianieditionem intelligit, cum barbaram translationem, Bulgari tempore factam, Authenticam vocârit, Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • novellae — (or novellae constitutiones) /nowveliy (konstat(y)iiwshiy6wmyz)/ New constitutions; generally translated in English, Novels. The Latin name of those constitutions which were issued by Justinian after the publication of his Code; most of them… …   Black's law dictionary

  • novellae — (or novellae constitutiones) /nowveliy (konstat(y)iiwshiy6wmyz)/ New constitutions; generally translated in English, Novels. The Latin name of those constitutions which were issued by Justinian after the publication of his Code; most of them… …   Black's law dictionary

  • Novellae — (sc. leges s. constitutiones), 1) ein neues Gesetz, bes. ein solches, welches als Nachtrag u. Ergänzung zu einem frühern erscheint; namentlich 2) diejenigen Gesetze, welche von den Römischen Kaisern nach Erlaß des von Kaiser Theodosius II. u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • novellae or novellae constitutiones — novellae (or novellae constitutiones) /nowveliy (konstat(y)iiwshiy6wmyz)/ New constitutions; generally translated in English, Novels. The Latin name of those constitutions which were issued by Justinian after the publication of his Code; most of… …   Black's law dictionary

  • novellae or novellae constitutiones — novellae (or novellae constitutiones) /nowveliy (konstat(y)iiwshiy6wmyz)/ New constitutions; generally translated in English, Novels. The Latin name of those constitutions which were issued by Justinian after the publication of his Code; most of… …   Black's law dictionary

  • Novellae Constitutiones — (новые конституции, греч. Νεαραί), или новеллы Юстиниана являются наряду с Кодексом, Дигестами и Институциями одним из основных разделов римского права, реформированного византийским императором Юстинианом I. Несмотря на то, что известны и другие …   Википедия

  • novellae constitutiones — novellae (or novellae constitutiones) /nowveliy (konstat(y)iiwshiy6wmyz)/ New constitutions; generally translated in English, Novels. The Latin name of those constitutions which were issued by Justinian after the publication of his Code; most of… …   Black's law dictionary

  • novellae constitutiones — novellae (or novellae constitutiones) /nowveliy (konstat(y)iiwshiy6wmyz)/ New constitutions; generally translated in English, Novels. The Latin name of those constitutions which were issued by Justinian after the publication of his Code; most of… …   Black's law dictionary

  • Novellae Constitutiones — The Novellae Constitutiones (new constitutions, Greek: Νεαραί), or Justinian s Novels, are one of the four major units of Roman law created by Roman Emperor Justinian I in the course of his long reign (AD 527 565). The other three pieces are: the …   Wikipedia

  • Novellae — Same as Novels …   Ballentine's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”